monumenta.ch > Plinius > sectio 160

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 160
{XLV} sic quoque lacte bubulo cuncta venena expugnari tradunt, maxime supra dicta et si ephemerum inpactum sit aut si cantharides datae; omnia vomitione egeri, sic et caprino iure cantharidas. contra ea vero, quae exulceratione enecant, sebum vitulinum vel bubulum auxiliatur. nam contra sanguisugas potas butyrum remedio est cum aceto ferro calefacto, quod et per so prodest contra venena, nam si oleum non sit, vicem eius repraesentat. multipedae morsus cum melle sanat.